- SYNAPTA
- SYNAPTAGraece Συναπτὴ, preces dicuntur, quae in Graecorum Missa pro salute Patriarchae, et Imperatoris olim recitaris solebant, Dominic. Macer in Hierloex. Sic autem dictae sunt, quod variae precationum formulae connecterentur et simul a Diacono pronuntiarentur; erantque duplices, τῶν εἰρηνικῶν, precum pro pace et τῶν αἰτήσεων, petitionum. Priores rursus duae, ἡ μεγάλη συναπ, ὴ, in qua ad finem singulorum versuum populus respondebat. Κύρια ἐλέητον, Domine miserere; ad penultimum, Σοὶ Κύριε, Tibi Domine, ad ultimum, Α᾿μην`, Amen. Et ἡμικρὰ συναπτὴ, in qua ad priores duos versus, Κύριε ἐλέησο, ad reliquos, uti in altera Populus respondebat. In Synapte vero petitionum, ad singulos versus respondebat populus, παράςχου Κύριε, exceptis penultimô et ultimô, ubi eadem erat responsio, quae supra. Exempla habes apud Cl. Suicerum Thes. Eccl. in hac voce. Vide quoqueve supta Collecta.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.